- TEUTATES
- TEUTATESlinguâ Gallicâ dictus est Mercurius. Lucan. l. 1. v. 444.Et quibus immitis placatur sanguine diroTeutates, horrensque feris altaribus Hesus.Liv. l. 26. c. 44. Scipio in tumulum obversus, quem Mercurium Teutatem appellant. Teutates igitur Gallis idem qui Phoenicibus Τάαυτος et Aegyptiis Thouth, vel Theuth, et Thoth. Philo Byblius ex Sanchoniathone Phoenicio, scriptore vetustissimo: Α᾿πὸ Μισὼρ Τάαυτος, ὅς ῟ευρε τὴν τῶ τρώτων ςοιχείων γραφὴν, ὃν Αἰγύπτιοι μὲν Θωὼτ, Α᾿λεξανδρεῖς δὲ Θωὺθ, Ε῞λληνες δὲ Ε᾿ρμην̑ ἐκάλεϚαν. Plato in Philebo: Φωνην` ἄπειρον κατενόησεν, εἶτε τις θεὸς, εἶτε καὶ θεῖος ἄνθρωπος, ὡς λόγος ἐν Αἰγύπτῳ Θεῦθ τινα τοῦτον γενέςθαι. Idem πατὴρ γραμμάτων appellatur in Phaedro, ubi Rex Aegypti Thamus multis cum illo disserit, de usu literarum. In Cicerone, l. 3. de Nat. Deor. legitur Thoyth et Theuth. In Lactantio, l. 1. c. 6. Theutus et Thot, ut in Graeco epigrammate, l. 1. Anthol. c. 91.Πρῶτος Θὼθ ἐδἀη δρεπάνην ἐπὶ βότρυν ἐγείρειν.Quomodocumque legas, Gallicum Tentatis nomen inde apparet esse deflexum. Bochart. l. 1. Chanaan, c. 42. Nic. Lloydius. Eiusdem meminit Lactantius, l. 1. c. 21. Galli hesum atque Teutatem, humanô cruore placabant: quibus Taranim addit Lucanus, uti dictum supra. Et ex hisce Teutatem fuisse Mercurium, haec ipsa victima probare videtur: Mercurio enim homines a Gallis solitos fuisse mactari, iudicat etiam Tertullianus, Apologet. c. 9. et Minucius, Octaviô. Verum non commode satis hâc voce Mercurium reddi; cum non Mercurii sidus, sed Solis, vel vis Iovis, h. e. caeli, eâ fuerit indigitata, contendit Vossius: Namquis, inquit, credat, vel Martis (quem Hesum) vel mercurri planetam (quem Teutatem, Galli, Wodan Germani dixêre) maiori eos in veneratione habuisse, quam Solem ipsum? Utrobique igitur Sol intelligendus, quem quia diversimode Germaniae gentes expresserunt: diversis quoque Martis atque Mercurii vocabulis reddiderunt Romani; sed parum apposite. Quia latine qui loquerentur, non Solem, sed duos e quinque Planetis, per Martem et Mercurium intelligerent: ea vero quae ab antiquissimis hominibus predita essent de martis ac Mercurii cultu ad Solem reduci, pauxilli scirent; nempe non nisi homines eruditissimi et qui omnis Theologiae arcana penetrâssent. Quare satius fuerat, retinere appellationes Barbaras: vim autem vocum rectius per Iovis aut Apollinis nomina expressissent, de orig. et progress. Idol. l. 2. c. 13. Ab hoc Teutare, Germanis Teuth, populus hic appellationem nactus est, Teutsche. Nationes enim Germanicae a Deo, sua quaeque dialectô, nomen assumpserunt: ut a Wodan seu Godan, non solum Insul. Godanonia; sed etiam elisô O. Gdan, et primâ literâ per aphaeresin ablatâ Dan, Dani. Quasi populum Dei dixeris: quod facere iis visum ad cultum Dei inculcandum suis et simul ad terrorem incutiendum hostibus. Vide eundem, l. 1. c. 37. Georg. Hornius tamen, ex Aventino, in Germania regnâsse Teuttem, Teutonem vel Teutanen, virum sapientem et disciplinarum apud Germanos auctorem, qui post obitum divinos honores meruerit, tradit; Ab eodem hodieque vocem Deuten pro Gap desc: Hebrew derivans: unde Teutonem ac Iovem significatione plane convenire contendit, Hist. Phil. l. 2. c. 12. Vide quoque infra in voce Theut.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.